AGATHOCLES

AGATHOCLES
I.
AGATHOCLES
Babylonius, sive Cyzicenus, utrôque enim modô ab Athenaeo appellatur, l. 9. et 12. Cyzicenorum res scripsit. Fuit praeterea alius, Chius; rei Rusticae seriptor, de quo Varro l. 1. c. 1. et Columella. l. 1. c. 1. Est et Agathocles Atracius, qui de piscibus, solutâ oratione scripsit. Item Agathocles Samius, qui de Pessinuntiorum Republica, et Agathoeles Milesius, qui de Fluminibus scripsit.
II.
AGATHOCLES
Historicus Graecus Babylone oriundus. Scripsit de Republ. Cyzicenorum. Athen. l. 1. 9. et 12. Solin. c. 1. Cicer. l. 1. de drvinat. Alius, Chiensis, de agricultura, Varro et Colurnella, l. 1. c. 1. et Plin. l. 22. c. 22. Tres alios, vide apud Voss. de Hist. Gr. l. 3. p. 316. s.
III.
AGATHOCLES
Lysimachi fil. in eo bello, quod cum patre gessit adversus Getas, Lysimachô sibi fugâ consulente, captus est; Tandem patri redditus, Lysandram Ptolemaei Lagi et Eurydices filiam duxit uxorem, atque in Asiam navibus transgressus, Antigoni regnum in suam ditionem redegit. Ephesum praeterea urbem ad mare condidit, in quam Lebadios Colophoniosque, deletis eorum urbibus, migrare compulit, ut Phoenix Colophonius, Poeta Iambicus testatur, qui patriae eversionem carmine deflevit. Tandem Lysimachus iam aetate provectus, Arsinoen Lysandri sororem cepit uxorem, quae quoniam liberis timebat, ne Lysimachô mortuô, in Agathoclis iura venirent, de eius nece cogitâsse fertur. Alii Agathoclis amore captam Arsinoen prodiderunt, ac eum curâsse occidendum, quod eius concubitum assequi nequiret. Quô occisô Lysandra ad Seleucum cum liberis confugit. Ad postremum vero Lysimachus consertâ cum Seleuco acie longe lateque fusus, occubuit. Pausan. in Att. et Strabo l. 13. Alius fuit Agathocles, Curt. l. 10. c. 4. qui, cum Hephaestionem defunctum flêslet, parum abfuit, quin occideretur.
IV.
AGATHOCLES
Macedo, ex urbe Pella, Pater Lysimachi.
V.
AGATHOCLES
Peripateticus, qui cum apud Demonactem iactaret, sese et solum et primum esse Dialecticorum: respondit ei Demonax, si solus es, qui primus esse potes? si primus, quî solus? Eras. l. 8. Apophtheg.
VI.
AGATHOCLES
Siciliae tyrannus, ad regiam maiestatem ex humili et sordido genere pervenit. Quippe patre figulô natus, non honestiorem pueritiam, quam principia, originis habuit. Siquidem formâ, et corpris pulchritudine egregius, diu vitam stupri patientiâ exegit. Annos deinde pubertatis egressus, libidinem a vinis in feminas transtulit. Post haec apud utrumque sexum famosus vitam latrociniô mutavit. Tandem cum Syracusas concessisset, gregariam militiam sortitus, in omne facinus
promptissimus fuit; nam et manu strenuus, et linguâ facundus fuit. Brevi itaque centurio, ac deinceps tribunus militum factus; ac ad postremum, in locum demortui ducis Damasconis suffectus est: cuius uxorem adulteriô cognitam, post mortem viri in matrimonium accepit. Nec contentus, quod ex inope dives repente factus est, piraticam adversus patriam exercuit. Saluti autem ei fuit, quod socii capti tortique de illo negaverunt. Bis occupare imperium Syracusarum voluit; bis in exilium actus est. Postremo, dux patriae contra Carthaginenses saepe pugnavit. Obiit an. aetat. 72. regni, 28. Multa de eo sustin l. 22. et Polybius l. 15. sub finem. Plut. Apophth. 26. etc. Huius exemplô ad modestiam omnes hortatur Ausonius, elegantissunô epigrammate, quod sic se habet, num. 8.
Fama est, fictilibus coenâsse Agathoclea Regem,
Atque abacum Samiô saepe onerasse lutô.
Fercula gemmatis cum poneret aurea vasis,
Et misceret opes, paupericmque simul.
Quaerenti causam, respondit: Rex ego qui sum
Sicaniae, figulô sum genitore satus.
Fortunam reverenter habe vicumque repente
Dives ab exili progredtêre loco.
Quamvis Agathoclem apud figulum educatum tantum, non natum Plut. scripsit lib. De sua ipsius laude.
VII.
AGAThOCLES
Archon Athenis, Olymp. 105. An. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Agathocles — (361 289 BC), (Greek name Αγαθοκλής ( Agathokles ): derived from αγαθός ( agathos ) good and κλέος ( kleos ) glory ), was tyrant of Syracuse (317 289 BC) and king of Sicily (304 289 BC).BiographyAgathocles was born at Thermae Himeraeae (modern… …   Wikipedia

  • Agathocles — Жанр Грайндкор Годы с 1985 Страна …   Википедия

  • Agathocles — Agathoclès Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Agathocle de Syracuse, tyran puis roi de Syracuse (361 289 av. J. C.) ; Agathoclès de Thrace, fils de Lysimaque, mort en 284 av. J.… …   Wikipédia en Français

  • Agathocles — /euh gath euh kleez /, n. 361 289 B.C., tyrant of Syracuse 317 289. * * * born 361 BC, Thermae Himeraeae, Sicily died 289 Tyrant of Syracuse (317–304?) and self styled king of Sicily (304?–289). He moved to Syracuse as a youth and served in its… …   Universalium

  • Agathoclès — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Agathocle de Syracuse, tyran puis roi de Syracuse (361 289 av. J. C.) ; Agathoclès de Thrace, fils de Lysimaque, mort en 284 av. J. C. ;… …   Wikipédia en Français

  • Agathocles — Agathokles war ein im antiken Griechenland häufig vorkommender Männername. Die bekanntesten Personen mit diesem Namen sind: Agathokles, ein Musiker, Schüler des Pythagoras, Lehrer Damons Agathokles, ein Historiker im 5. oder 4. Jahrhundert v. Chr …   Deutsch Wikipedia

  • Agathocles, S. — S. Agathocles, M. Aus dem Gr. = von gutem Rufe. – Der hl. Agathocles wird vorzüglich in der griechischen Kirche verehrt. Er ward mit einem glühenden eisernen Stachel, der in bildlichen Darstellungen gewöhnlich sein Attribut bildet, durchbohrt und …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Agathocles of Bactria — Agathocles the Just was an Indo Greek king, who reigned between around 190 and 180 BCE. He might have been a son of Demetrius and one of his sub kings in charge of the Paropamisade between Bactria and India. In that case, he was a grandson of… …   Wikipedia

  • Agathocles (writer) — Agathocles (Gr. polytonic|Ἀγαθοκλῆς, fl. 3rd century BC) was a Greek histo­rian who wrote a history of Cyzicus (polytonic|περὶ Κυζίκου) in the Ionic dialect.Citation last = Smith first = William author link = William Smith (lexicographer)… …   Wikipedia

  • Agathocles (disambiguation) — Agathocles was the name of several ancient Greeks:*Agathocles, a sophist, teacher of Damon *Agathocles (writer), was the name of a number of ancient writers, including an ancient historian referred to by Pliny and Cicero *Agathocles, the tyrant… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”